- APTA Julia
- APTA Juliaurbs Galliae Narbonensis ad Calevonem fluv. prope montes, Episcopalis sub Archiepiscopo Aquensi. Apte, Atte, Et Xat hode dicta longitud. 26. 05. latitud. 43. 10. Nic. Lloydius. Vulgientium fuit caput, oppidisque Latinis a Plinio l. 3. c. 4.accensetur. Postea Colonia facta est, iuxta inser. in lapide Atelatensi, in qua Col. Apta nuncupatur. Sic autem a Romanis videtur dicta, quod apto et commodô esset situ: Sedet enim ad ripam Calvonis, qui in Druentiam esfluit, opportunô locô inter Segusteronem et Caballionem. Iulia vero cognominata est aut A C. Iulio Caesare, qui, teste Suetoniô, c. 28. Galliarum potentissimaes urbes praecipuis operibus exornavit; ut certe ab Augusto, qui in Iulii, a quo adoptatus crat, nomen transiit, et secundum Dionem, in multas Galliae Narbonensis Hispaniaeque urbes colonias misit. In veterib. Notiliis provinciarum ac civitatum Galliae, inter Provinc. Narbonensis secundae civitates septem secunda ponitur, eiusque Episcopus, apud Gervasium Tisleberiensem, primus numeratur, inter quinque Episcopos, Aquensi Archiepiscopo vel Metropolitano suffragantes. Dicitur hodieque Apt. Ex eius Praesulibus; Praetextatus concilio Epaonensi, Clementinus Aurelianensi 4.2c et Matisconensi interfuêre, vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.